Hľadaný výraz: Jer 39,4-10, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
4 Cumque vidisset eos Sedecias rex Iudae et omnes viri bellatores, fugerunt et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis et per portam, quae erat inter duos muros, et egressi sunt ad viam Arabae. 5 Persecutus est autem eos exercitus Chaldaeorum; et comprehenderunt Sedeciam in campestribus Iericho et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Rebla, quae est in terra Emath; et locutus est ad eum iudicia. 6 Et occidit rex Babylonis filios Sedeciae in Rebla in oculis eius, et omnes nobiles Iudae occidit rex Babylonis; 7 oculos quoque Sedeciae eruit et vinxit eum compedibus, ut duceretur in Babylonem. 8 Domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldaei igni; et murum Ierusalem subverterunt. 9 Et reliquias populi, quae remanserant in civitate, et perfugas, qui transfugerant ad eum, et superfluos artificum, qui remanserant, transtulit Nabuzardan magister satellitum in Babylonem. 10 Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabuzardan magister satellitum in terra Iudae; et dedit eis vineas et agros in die illa.

1

mail   print   facebook   twitter